HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT XCIII: De ingressu fratrum Joseph in Aegyptum

#Gen. XLI

Joseph collegit granum septem annis. Quibus transactis, venerunt anni inopiae. Et clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph. Aperuitque Joseph horrea, et vendidit Aegyptiis. Aliae etiam provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas. Pecunia vero tradebatur arcariis regis. Audiente autem Jacob quod escae venderentur in Aegypto, misit illuc decem filios suos, Benjamin domi retinendo. Qui ingressi terram Aegypti venerunt ad Joseph, nec agnoverunt eum. Cumque adorassent eum, et cognovisset eos, durius loquebatur eis dicens: Unde venistis? Qui dixerunt: De terra Chanaan, ad emendum escas. Et ille: Exploratores estis, ut videatis infirmiora terrae ex diverso venistis. Et illi: Non est ita, domine; sed servi tui, omnes sumus filii viri unius; minimus cum patre nostro est, alius non est super. Qui ait: Hoc est quod locutus sum: Exploratores estis. Impossibile est enim viro idiotae tales filios esse, cum etiam regibus talis filiorum copia valde sit difficilis. Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc omnes, donec veniat frater vester minimus. Mittite unum ex vobis, qui adducat eum. Timebat enim ne forte et in illum aliquid deliquissent; et tradidit eos vinctos custodiae tribus diebus. Tertio autem die eduxit eos, et retinens Simeon, ligansque eum illis praesentibus, alios abire permisit. Qui conquerebantur ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, nescientes, quia intelligeret eos Joseph, quod per interpretem loquebatur eis. Jussitque Joseph ministris suis, ut implerent saccos eorum, et reponerent singulorum pecunias in saccis suis, datis supra cibariis in via.